- ADAM
- I.ADAMGraecis Κρόνος, Latinis Saturnus.Gallis Dis, Germanis Mannus. In tribus eius filiis trium Saturni liberorum memoria deprchenditur. Quippe Abel elt pluto, primus morti, et sepulchro, i. e. inferis traditus. Cain est Neptunus, habitans in terrâ Nod, vagus semper, et imstabilis. Seth Iuppiter, pater siliorum Dei, in cuius familiâ invocatum nomen Iehovae. Hornius.II.ADAMnomen primi hominis a Deo conditi. Gen. c. 2. v. 15. Vide Ioseph. Antiq. l. 1. c. 7. De duabus columnis, quae ei attribuuntur. Augustion. de C. D. l. 18. c. 38. Pamelius in Tertullan.Nomen etiam commune, quô Deus vium et feminam appellavit. Est et nomen urbis, Iof. c. 3. v. 10. Ceterum de Adamo, vide Suidam in voce Α᾿δὰμ; Iosephum, Philonem Iudaeum, etc. Ium horâ sextâ vespertinâ, conditumfuisse, Origenes meditatur tract. 35. in Matth. quam opinionem sequitur Theophylactus in Math. et alii, qui eâdem horâ Chriftum, alterum Aelam, cruci affixum fuisse, opinantur: unde Theophylactus,Quâ igitur borâ Deus bominem condidit, eâdem et lapsum curavit. Et Cyrillus Hierosolymit. Quô tempore eversio fuit, eôdem rursus facta est reparatio, catech. 14. Atque hâc horâ (quae una ex septem horis Canonicis est in Ecclesia Romana) ab antiquis Patribus magis fer vidas preces fundi consuevisse, tradit Domin. Macer in Hierolex. in Horae Canonicae. Feriâ seu die hebdomadis sextâ eundem lapsum esse, quâ Christus lapsum morte suâ reparavit, asserit idem, atque propterea in qualibet feria sexta quadragesimali institutum esse a Pio V. ut Psalmi Paenitentiales recitarentur, addit: qua de sententia vide iudicium Caroli fratris eius, in voce Psaimus. Sepultum fuisse in monte Golgotha, ubi Dominus noster crucifixus est, Augustinus habet Serm. 71. de Temp. Et dignum er at, sratresiut sanguisille pretiosus etiam corpor aliter pulverem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse videatur, Hieronymus vero Adamum in civitat. Hebron tumulatum esse, statuit: Vide eosdem Macros in Golgotha. In memoriam lapsus eius et hinc ortae corruptionis, quae totum genus humanum pervagatur, Cinerum diem in eadem Communione celebrari, refert Rupertus de divin, Offic. l. 4. c. 10. Inprimis vero Halberstadiensium in Saxonia festivitatis huius ritus is memorabilis, quem Aen. Sylvius in Europ. suâ hôc modô memorat c. 2. Inquirebant, inquit, in hac die scelestiorem civium, quem lugulribus indumentis vestiebant, ac capite velatô in Ecclesiam conducebant, ex qua peractis divinis officiis, illum expellebant. Hic per totum Quadragsimae tempus nudis pedibus in civitate perambulabat omnesque Ecclesias visitando, minime ingrediendo nec cum ullo unquam toquebatur, erat tamen alternatim ad mensam inter Canonicos invitatus: dormiebat post mediam noctem, tandem postea ab omnibus peccatis et enormitatibus commissis absolvebatur et deinceps Adam appellabatur, etc. Vide eosdem Auctores in voce Cinerum dies. Plura de hoc generis humani Auctore ac Capite, statu eius utroque aliisque huc pertinentibus, vide praeter supra iam eitatos, inprimis apud Franc. Burmannum Synops. Theol. Cbrist. Part. 1. l. 2. loc. 8. c. 1. et seqq. ut et hîc passim, inprimis voce Isis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.